라틴어 문장 검색

Inter has cogitationes biduo absumpto inluxit a medico destinatus dies, et ille cum is poculo, in quo medicamentum diluerat, intravit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 9:1)
Tyros septimo mense, quam oppugnari coepta erat, capta est, urbs et vetustate originis et crebra fortunae varietate ad memoriam posteritatis insignis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 23:1)
Atque ille septimo die, postquam a Gaza copias moverat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri vocant, pervenit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 3:2)
Primus omnium virtutis causa donatus est Atarrhias senior, qui omissum apud Halicarnason a iunioribus proelium unus maxime accenderat, proximus ei Antigenes visus est, tertium locum Philotas Augaeus obtinuit, quartus Amyntae datus, post hos Antigonus et ab eo Lyncestes Amyntas fuit, septimum locum Theodotus, ultimum obtinuit Hellanicus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 7:1)
Quippe alios in stationem oportebat prima luce succedere ipsorum post septimum diem reditura vice, nec sperare poterant in illud tempus omnibus duraturam fidem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 18:1)
Sic intra septimum diem cavernas expleverant, cum rex sagittarios et Agrianos iubet per ardua niti.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 12:1)
Septimis deinde castris Ecbatana, Mediae caput, pervenit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:53)
Pueros in stadio certantes spectabat, cum nuntiatum est deficere Hephaestionem, qui ex crapula septimum iam diem aeger cubabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:56)
salutem se principi suo debere profitetur, qui noctis, quam paene supremam habuimus, novum sidus inluxit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 4:2)
Septimus dies erat, ex quo corpus regis iacebat in solio, curis omnium ad formandum publicum statum a tam sollemni munere aversis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 10장 9:1)
septimus hie celsis descendit montibus auster iamque ratem Scythicis forsan statuisset in oris;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 689:1)
Aliter quippe regulari oportet Scithas qui, extra septimum clima viventes et magnam dierum et noctium inequalitatem patientes, intolerabili quasi algore frigoris premuntur, et aliter Garamantes qui, sub equinoctiali habitantes et coequatam semper lucem diurnam noctis tenebris habentes, ob estus acris nimietatem vestimentis operiri non possunt. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:21)
ejusdemque mensis die vigesimo septimo, prima luce, praelium, ab Hessianis, copiis Germanicis conductitiis, commissum;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.49)
ille dux inclytus, de Ierna oriundus, anno Christi millesimo septingentesimo trigesimo septimo, aura aetherea primum vescebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.72)
Mense Martio, anno Christi millesimo septingentesimo septuagesimo septimo, Dux Howe, quingentos milites, tribuni Bird ductu, munimentorum Americanorum, haud longe a Novo Eboraco distantium, destruendorum causa, misit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.17)

SEARCH

MENU NAVIGATION