라틴어 문장 검색

Si illi manum aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum vel oculos casus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient, et erit inminuto corpore et amputato tam laetus, quam integro fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 4:3)
non potest nomen inminui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 23:11)
Incolumis, auctus gloria, laude inclitus reducem expetito litori impressit pedem.
(세네카, 아가멤논 8:6)
Quemadmodum horum delictorum iam evanuit pudor, postquam res latius evagata est, ita ingratos plures efficies et auctiores, si numerare se coeperint.
(세네카, 행복론, Liber III 72:1)
Quae ista crudelitas est, in medios fratres impetum facere et tam cruenta rapina concordissimam turbam imminuere ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 18:3)
An quicquam isti profecerunt, quibus puerilis animi mala sunt auctique in maius errores, qui a pueris magnitudine tantum formaque corporum differunt, ceterum non minus vagi incertique, voluptatium sine dilectu adpetentes, trepidi et non ingenio sed formidine quieti ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 62:2)
honore auctus es.
(세네카, De Providentia, book 1 38:6)
gratare matri liberis auctam domum.
(세네카, 오이디푸스 11:42)
laeta dehinc series variisque ex ordine curis auctus honos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum27)
macte, quod et proles tibi saepius aucta virili robore, sed iuveni laetanda et virgo parenti - aptior his virtus, citius dabit illa nepotes - , qualis maternis Helene iam digna palaestris inter Amyclaeos reptabat candida fratres;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten15)
huic et patria de sede volentes advenere viri, seu quos movet exsul et haesit tristibus aucta fides, seu quis mutare potentes praecipuum, multi, melior quos causa querenti conciliat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권33)
Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eadem semper omnes ingerebant fore uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam gente et populo et loco cultores sibi adlegeret deus multo fideliores in quos gratiam transferret, pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 6:1)
ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et parturn et auctum imperium sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 11:1)
ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 265:2)
templumque ordini ab se aucto curiam fecit quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem appellata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 315:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION