라틴어 문장 검색

idem et Tubulo imperatum, ut inde praecipue caveret ne qua nova consilia orerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 355:2)
opuntii quoque ab eadem ira increpiti quod, cum trahere obsidionem in adventum suum potuissent, viso statim hoste prope in voluntariam deditionem concessissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 95:1)
his Cerdubelus, propalam deditionis auctor, Himilco Punicis auxiliaribus praeerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 314:1)
nec tantundem noxae admissum erat, et aliquantum irae lenierat voluntaria deditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 315:2)
Marcius superato Baete amni, quem incolae Certim appellant, duas opulentas civitates sine certamine in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 328:2)
ad hanc urbem oppugnandam cum admotus exercitus esset, oppidani conscientia scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos videbatur, neque spes moenibus aut armis tuendae salutis erat, facinus in se ac suos foedum ac ferum consciscunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 332:1)
Marcius ceteris eius regionis metu in deditionem acceptis victorem exercitum Carthaginem ad Scipionem reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 348:2)
ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata ex qua stipendium militi praestari posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 509:1)
ipse Scipio, dum gravi morbo implicitus est, seditionem in parte exercitus motam confirmatus discussit, rebellantesque Hispaniae populos coegit in deditionem venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVIII Periocha12)
a Mandonio evocati in concilium conquestique ibi clades suas increpitis auctoribus belli legatos mittendos ad arma tradenda deditionemque faciendam censuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 47:1)
quibus culpam in auctorem belli Indibilem ceterosque principes, quorum plerique in acie cecidissent, conferentibus tradentibusque arma et dedentibus sese responsum est in deditionem ita accipi eos, si Mandonium ceterosque belli concitores tradidissent vivos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 48:1)
stipendium eius anni duplex et frumentum sex mensum imperatum sagaque et togae exercitui, et obsides ab triginta ferme populis accepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 51:1)
tantum fortunam mutasse ut qui modo ipsi exercitum ante moenia Romana habuissent victores stratisque tot hostium exercitibus omnes Italiae populos aut vi aut voluntate in deditionem accepissent, ii verso Marte Africae populationes et obsidionem Carthaginis visuri forent, nequaquam pari ad patienda ea robore ac Romani fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 56:1)
si qui ex iis recusarent, retineri eius coloniae magistratus legatosque placere, neque, si postularent, senatum dari priusquam imperata fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 209:1)
nisi summa militum quae imperata esset Romam adducta, neminem iis senatum daturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 214:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION