라틴어 문장 검색

Recta ingenia debilitat verecundia, prava confirmat audacia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 658)
Ipsi casus incitamenta sunt affectus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:8)
Qui cum ad prouinciam Orientalium peruenisset Anglorum, susceptus est honorifice a rege praefato, et solitum sibi opus euangelizandi exsequens, multos et exemplo uirtutis, et incitamento sermonis, uel incredulos ad Christum conuertit, uel iam credentes amplius in fide atque amore Christi confirmauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.4)
Mouet enim aera Dominus, uentos excitat, iaculatur fulgora, de caelo intonat, ut terrigenas ad timendum se suscitet, ut corda eorum in memoriam futuri iudicii reuocet, ut superbiam eorum dissipet, et conturbet audaciam, reducto ad mentem tremendo illo tempore, quando ipse caelis ac terris ardentibus uenturus est in nubibus, in potestate magna et maiestate, ad iudicandos uiuos et mortuos.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:6)
"Hic placet, angustis quod equom conpescit habenis, Hic placidam niveo pectore pellit aquam, Hic, quia fortis adest audacia, cepit;"
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 47)
hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 130:2)
et alia Romana acies audacia regis accensa fundit Sabinos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 137:5)
ingenti incremento rebus auctis cum in tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, ad terrorem increscentis audaciae media urbe inminens foro aedificatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 356:1)
angebatur ferox Tullia nihil materiae in viro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 469:1)
spernere sororem, quod virum nacta muliebri cessaret audacia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 469:3)
qua tu audacia me vivo vocare ausus es patres aut in sede considere mea?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 487:2)
vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 101:1)
id male commissum ignavia hostium in bonum vertit qui, priusquam ad coniectum teli veniretur, obstupefacti audacia Romanorum relictis castris, quae munitissimis tenuerant locis, in aversas valles desiluere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 337:1)
ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 523:2)
Tuscis crescit audacia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 525:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION