라틴어 문장 검색

Exteri enim, qui negotiorum eius ductus et vias particulares cernere non poterant, sed summas tantum et exitus eorum intuebantur, eum perpetuo conflictari et perpetuo superiorem esse animadvertebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:5)
Sensus enim fallunt utique, sed et errores suos indicant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:11)
Id tantum relinquitur, ut indicentur, atque ut vis ista mentis insidiatrix notetur et convincatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:2)
Quod enim prudenter animadvertit quidam, fabulas et superstitiones et nugas quas nutriculae pueris instillant, mentes eorum etiam serio depravare:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:6)
Sed axiomata, a particularibus rite et ordine abstrata, nova particularia rursus facile indicant et designant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 51:3)
Quod si forte instantia aliqua, non prius animadversa aut cognita, se offerat, axioma distinctione aliqua frivola salvatur, ubi emendari ipsum verius foret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 52:4)
In superstitiosa autem magia (si et de hac dicendum sit) illud inprimis animadvertendum est, esse tantummodo certi cujusdam et definiti generis subjecta, in quibus artes curiosae et superstitiosae, per omnes nationes atque aetates atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 200:1)
majora vero a nova luce Axiomatum ex particularibus illis certa via et regula eductorum, quae rursus nova particularia indicent et designent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:5)
Is vero gradus teporis si fortasse nimis subtilis et debilis fuerit, ut ad tactum percipi et deprehendi non possit, confugiendum erit ad vitra illa quae indicant constitutionem aeris calidam aut frigidam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:2)
Animadvertendum autem est, formam rei inesse (ut ex iis quae dicta sunt plane liquet) instantiis universis et singulis, in quibus res ipsa inest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:1)
At praestantior instantia est ad indicandam formam ponderis argentum vivum quam aurum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:5)
Neque constituunt aliquod axioma statim ab initio, sed indicant et observant tantum quendam consensum corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:5)
optime enim indicant compositionem et fabricam rerum, et innuunt causas numeri et qualitatis specierum ordinariarum in universo, et deducunt intellectum ab eo quod est, ad id quod esse potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 301:7)
Omnia enim ista indicant terminos naturae inter ens et non-ens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:9)
Indicant enim non obscure veras sectiones naturae, et mensuras rerum, et illud Quousque natura quid faciat et ferat, et deinde transitus naturae ad aliud.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 329:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION