라틴어 문장 검색

Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda est exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 157:4)
si diligit multitude, si fidem habet, si cum admiratione quadam honore dignos putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 41:4)
Erat igitur ex iis tribus, quae ad gloriam pertinerent, hoc tertium, ut cum admiratione hominum honore ab iis digni iudicaremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:1)
Quam ob rem, ut ante dixi, contemnuntur ii, qui nec sibi nec alteri, ut dicitur, in quibus nullus labor, nulla industria, nulla cura est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:6)
Admiratione autem afficiuntur ii, qui anteire ceteris virtute putantur et cum omni carere dedecore, tum vero iis vitiis, quibus alii non facile possunt obsistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 48:1)
Itaque illa tria, quae proposita sunt ad gloriarm omnia iustitia conficit, et benivolentiam, quod prodesse vult plurimis, et ob eandem causam fidem et admirationem, quod eas res spernit et neglegit, ad quas plerique inflammati aviditate rapiuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 50:5)
magna est enim admiratio copiose sapienterque dicentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:6)
Sed cum sint plura causarum genera, quae eloquentiam desiderent, multique in nostra re publica adulescentes et apud iudices et apud populum et apud senatum dicendo laudem assecuti sint, maxima est admiratio in iudiciis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:1)
In accusando etiam M'. Aquilio L. Fufi cognita industria est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 66:2)
At qui opera, id est virtute et industria, benefici et liberales erunt, primum, quo pluribus profuerint, eo plures ad benigne faciendum adiutores habebunt, dein consuetudine beneficentiae paratiores erunt et tamquam exercitatiores ad bene de multis promerendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 70:1)
Quam ob rem id quidem non dubium est, quin illa benignitas, quae constet ex opera et industria, et honestior sit et latius pateat et possit prodesse pluribus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:2)
Quid enim eloquentia praestabilius vel admiratione audientium vel spe indigentium vel eorum, qui defensi sunt, gratia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 88:2)
quod qui faciunt, plurimum gratiae consequuntur, latissimeque eorum manat industria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 89:4)
Sed corrupti mores depravatique sunt admiratione divitiarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:6)
sustines enim non parvam exspectationem imitandae industriae nostrae, magnam honorum, non nullam fortasse nominis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION