라틴어 문장 검색

quis autem tam agrestibus institutis vivit, aut quis contra studia naturae tam vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non requirat et pro nihilo putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 48:2)
De bona autem fama - quam enim appellant εὐδοξίαν, aptius est bonam famam hoc loco appellare quam gloriam - Chrysippus quidem et Diogenes detracta utilitate ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 74:1)
ex quo illud natura consequi, ut communem utilitatem nostrae anteponamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 83:2)
ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus parens et civilis officii non ignarus utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae consulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 83:3)
Quem ad modum igitur membris utimur prius, quam didicimus, cuius ea causa utilitatis habeamus, sic inter nos natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 86:6)
praeclare enim Chrysippus, cetera nata esse hominum causa et deorum, eos autem communitatis et societatis suae, ut bestiis homines uti ad utilitatem suam possint sine iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 87:2)
minime vero probatur huic disciplinae, de qua loquor, aut iustitiam aut amicitiam propter utilitates adscisci aut probari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 91:3)
eaedem enim utilitates poterunt eas labefactare atque pervertere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 91:4)
nec vero rectum est cum amicis aut bene meritis consociare aut coniungere iniuriam, gravissimeque et verissime defenditur numquam aequitatem ab utilitate posse seiungi, et quicquid aequum iustumque esset, id etiam honestum vicissimque, quicquid esset honestum, id iustum etiam atque aequum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 92:2)
atque etiam valitudinem, vires, vacuitatem doloris non propter utilitatem solum, sed etiam ipsas propter se expetemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 64:9)
Atque hoc loco, qui propter animi voluptates coli dicunt ea studia, quae dixi, non intellegunt idcirco esse ea propter se expetenda, quod nulla utilitate obiecta delectentur animi atque ipsa scientia, etiamsi incommodatura sit, gaudeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 69:8)
nec vero sum nescius esse utilitatem in historia, non modo voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 70:3)
quid, cum fictas fabulas, e quibus utilitas nulla elici potest, cum voluptate legimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 71:1)
Aufidio, praetorio, erudito homine, oculis capto, saepe audiebam, cum se lucis magis quam utilitatis desiderio moveri diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 73:4)
tantaque est vis talibus in studiis, ut eos etiam, qui sibi alios proposuerunt fines bonorum, quos utilitate aut voluptate dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque naturis aetates conterere videamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION