라틴어 문장 검색

virtus omnia domuerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장7)
Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperi Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장1)
Cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장5)
Ita infectis rebus illi domum discedunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 28장4)
Metellus infecto negotio, postquam nox aderat, in castra cum exercitu revertitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장12)
Sed rex, nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장1)
postremo omnia, qua visus erat, constrata telis armis cadaueribus, et inter ea humus infecta sanguine.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장18)
Marius postquam infecto quo intenderat negotio Cirtam redit et de adventu legatorum certior factus est, illosque et Sullam [ab Utica] venire iubet, item L. Bellienum praetorem Vtica, praeterea omnis undique senatorii ordinis, quibuscum mandata Bocchi cognoscit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장1)
ita ex iis, quae animos nostros subigunt et domant, plus proficiunt, quae habent quod ostendant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 6:3)
Non enim inquinati sumus, sed infecti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 9:3)
Illud fortunae indulgentiam rexit, hoc violentiam domuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 44:3)
haec acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit, haec multorum annorum pertinaci bello defensa moenia patefecit, haec contumacissimos et iugum recusantes in alienum egit arbitrium, haec invictos acie mero domuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 22:2)
Sic sapiens artifex est domandi mala.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:3)
Illos conpesce, marcentia in te excita, soluta constringe, contumacia doma, cupiditates tuas publicasque quantum potes vexa;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 18:2)
morte fecundum domuit draconem vetuitque collo pereunte nasci, geminosque fratres pectore ex uno tria monstra natos stipite incusso fregit insultans, ' duxitque ad ortus Hesperium pecus, Geryonae spolium triformis.
(세네카, 아가멤논 15:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION