라틴어 문장 검색

Ergo inbecillis hominibus rebus infirmissimis opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장59)
Si qui temere habitus adhuc integris viribus vivit, admota curatione momento restituitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장13)
Incipiunt febres ab horrore, deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장7)
Alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum, tertio redit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장10)
in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime . . . conclavi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장18)
minus enim conrumpitur quod integro corpori infertur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장72)
Ita si longius tempus secundum est, quam integerrimo dandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장76)
si breve, etiam antequam ex toto integer fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장77)
et die quarto demum, si corpus integrum est, eo cum fiducia utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장6)
Sed is dari debet, si cotidiana febris est, quae ex toto desinat, simul atque corpus integrum factum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장12)
Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium derigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere, et hoc salvo, dare quam integerrimo corpore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장35)
Sed cum sit aptissimum tertio quoque die cibum dare, tamen si corpus infirmum est, cotidie dandus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장37)
Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is videri possit, cui facile laturo gravis instat accessio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장15)
Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장79)
quam quotiens posuero, scire licebit etiam ex infirmissima dari posse, dum ne illa sola quis utatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장87)

SEARCH

MENU NAVIGATION