라틴어 문장 검색

Ferarum, me hercules, sive illas fames agitat sive infixum visceribus ferrum, minus taetra facies est, etiam cum venatorem suum semianimes morsu ultimo petunt, quam hominis ira flagrantis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 24:1)
Itaque quemadmodum in pestilentia curandum est, ne correptis iam corporibus et morbo flagrantibus adsideamus, quia pericula trahemus adflatuque ipso laborabimus, ita in amicorum legendis ingeniis dabimus operam, ut quam minime inquinatos adsumamus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:5)
Incipite, famulae Ditis, ardentem citae concutite pinum et agmen horrendum anguibus Megaera ducat atque luctifica manu vastam rogo flagrante corripiat trabem, hoc agite, poenas petite vitiatae Stygis.
(세네카, Hercules Furens 1:49)
Fortuna amorem peior inflammat magis:
(세네카, Hercules Oetaeus 6:15)
quid me flagranti dira persequeris face, Megaera?
(세네카, Hercules Oetaeus 15:14)
quae tanta nubes flamma Sicanias secat, quae Lemnos ardens, quae plaga igniferi poli vetans flagranti currere in zona diem?
(세네카, Hercules Oetaeus 20:27)
non ipse si in me, mater, hic mundus ruat superque nostros flagret incensus toros Phoebeus axis, degener mentem Herculis clamor domaret;
(세네카, Hercules Oetaeus 20:45)
hic nodus' inquit 'nulla quem cepit manus, mecum per ignes flagret;
(세네카, Hercules Oetaeus 24:31)
certe ego te vidi flagrantibus impositum silvis, cum plurimus in caelum fureret flammae metus:
(세네카, Hercules Oetaeus 28:11)
da, da per auras curribus patriis vehi, committe habenas, genitor, et flagrantibus ignifera loris tribue moderari iuga:
(세네카, 메데아 1:9)
fallant visus tactusque ferant, meet in pectus venasque calor, stillent artus ossaque tument vincatque suas flagrante coma nova nupta faces.
(세네카, 메데아 12:32)
flagrant genae rubentes.
(세네카, 메데아 13:4)
quem sancta refugit semper, atque odio pari ardens maritus mutua flagrat face.
(세네카, 옥타비아 1:13)
inimica victrix imminet thalamis meis odioque nostri flagrat et pretium stupri iustae maritum coniugis poscit caput.
(세네카, 옥타비아 2:21)
non illum avarae mentis inflammat furor qui se dicavit montium insontem iugis, non aura populi et vulgus infidum bonis, non pestilens invidia, non fragilis favor;
(세네카, 파이드라 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION