라틴어 문장 검색

ibi egressi praesidio levi navibus relicto vicos expugnant, inflammant tecta, hominum pecudumque praedas agunt et dulcedine praedandi longius usque a navibus procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 19:1)
inde pergere ac persequi, quia turbida lux metum circa insidiarum faciebat, non ausi, liberatis castris contenti receperunt se intra vallum trecentis ferme hostium occisis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 469:1)
arma signaque per turbidam lucem in primo apparebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 600:3)
vix diducta summa harena erat, cum scaturigines turbidae primo et tenues emicare, dein liquidam multamque fundere aquam velut deum dono coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 410:1)
Turbida tempestas heri fuit, nil habeo, adulescens, piscium, ne tu mihi esse postules;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 311)
nihil ego istos moror faeceos mores, turbidos, quibus boni dedecorant se.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 217)
Neque vero istis tragoediis tuis, quibus uti philosophi maxime solent, Crasse, perturbor, quod ita dixisti, neminem posse eorum mentis, qui audirent, aut inflammare dicendo aut inflammatas restinguere, cum eo maxime vis oratoris magnitudoque cernatur, nisi qui [rerum omnium] naturam mores hominum atque rationes penitus perspexerit, in quo philosophia sit oratori necessario percipienda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 219:1)
turbidus modo timidus, supra terribilis, ut Venulo adversum se turbidus infert.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8141)
Ergo et ii, quorum animi spretis corporibus evolant atque excurrunt foras, ardore aliquo inflammati atque incitati cernunt illa profecto, quae vaticinantes pronuntiant, multisque rebus inflammantur tales animi, qui corporibus non inhaerent, ut ii, qui sono quodam vocum et Phrygiis cantibus incitantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 164:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION