라틴어 문장 검색

Jam sol mediam diem peregerat, quando haec tria [0405A] millia praesidium ingressa a Turcis obsessi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 46:1)
Rex autem Calomanus et omnis comitatus ejus mature equos ascenderunt, parati ad fugam versus regnum Russiae, si tantam vim Gallorum, superato praesidio, terram ingredi viderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:3)
- Dux Pannoniam ingrediens quam decenter susceptus sit, et quid inter eum et regni primores convenerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 7:2)
Mane autem facto, dux et exercitus illius exsurgentes, silvas immensas et inauditas regni Bulgarorum ingressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:4)
Post paululum dehinc rursus imperatoris legatio duci adfuit, quae eum admonuit ad eum ingredi et ejus verba intelligere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:4)
Libenter et optato ad te ingrederer, honores et divitias domus tuae considerarem, sed terruerunt me plurima mala, quae auribus meis de te innotuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:7)
et sic superato ponte, velociter in aliam partem pontis sicco littore se contulit, pontem obtinens et observans versus moenia dominae et magistrae civitatis, quousque totus per pontem migraret exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:6)
«Cessent inter nos et vos inimicitiae, et dux ad me ingrediatur, fiduciam et obsides sine aliqua dubietate a me recipiens, quod incolumis veniat et redeat, certus de omni honore et gloria, quam sibi suisque facere poterimus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 28:5)
- Filio imperatoris obside accepto, dux curiam ingreditur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 29:2)
- Monitu imperatoris populus Domini in Cappadociam migrat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 33:2)
Illic accubantes, armis cunctisque exuviis repositis, silvam aptissimam venatibus reperientes, sumpto arcu et pharetra, gladiis accincti, saltus montanis contignos ingrediuntur, si forte obveniret quod configere et persequi catulorum sagacitate valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 6:8)
Interea Tankradus ab Azara civitate et Welfone civitatis principe migrans, Mamistram civitatem, a Turcis possessam et munitam, descendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 30:1)
Dies quartae feriae illuxit, quando ingressi sunt terram Antiochiae, et muros ejus obsederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 76:1)
Boemundus vero et Robertus idemque Tankradus, sicut decretum erat in principio neminem magnum aut parvum contradicere debere, quaecunque imperaret exercitus, quindecim millia peditum, duo equitum electorum, in armis assumentes, regna gentilium [0467C] sub spatio dierum trium ingressi, praedarum et pecorum universique generis armentorum copias inauditas contraxerunt, quas sine impedimento biduo abduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 100:5)
timor quamplurimos eorum adeo invadere, ut aliqui a civitate et suorum societate subtracti in noctu migrarent, et Christianos se velle fieri confitentes Christianorum se principibus commendarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 132:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION