라틴어 문장 검색

hinc ait 'quippe', nam infusa aqua inhaerens laxare coeperat telum, quod antea inferebat dolorem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4224)
complexa sui c. m. n. lugentum est ut corpori inhaereant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 221)
mopse novas incide faces quae solent praeire nubentes puellas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 291)
qui cum arborem incideret, et vox inde erupit et sanguis, sicut docet Ovidius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 624)
inolescere inhaerere, concrescere, συνφύειν.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 771)
et 'tardum' gravem aut diu palato inhaerentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 12611)
Zenon, ex hoc mundo quamvis aliqua intereant, tamen ipsum perpetuo manere, quia inhaereant ei elementa, e quibus generantur materiae, ut dixit crescere quidem, sed ad interitum non pervenire, manentibus elementis, a quibus revalescat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 33611)
et dicit incidendum esse vulnus, si medicaminibus emolliri minime potuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4522)
si nihil habuerint in alvearibus, vel te tollente vel exedentibus pravis animalibus, apibus minutatim incisam ceram ministra;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2414)
Cogitanti mihi et cum animo meo Octavi boni et fidelissimi contubernalis memoriam recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo mihi viderer in praeterita redire, non ea quae iam transacta et decursa sunt, recordatione revocare:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 1:1)
Itaque cum per universam convictus nostri et familiaritatis aetatem mea cogitatio volveretur, in illo praecipue sermone eius mentis meae resedit intentio, quo Q. Caecilium superstitiosis vanitatibus etiamnunc inhaerentem disputatione gravissima ad veram religionem reformavit.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 5:1)
"Non boni viri est, Marce frater, hominem domi forisque lateri tuo inhaerentem sic in hac inperitiae vulgaris caecitate deserere, ut tam luculento die in lapides eum patiaris inpingere, effigiatos sane et unctos et coronatos, cum scias huius erroris non minorem ad te quam ad ipsum infamiam redundare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 1:2)
"His atque huiusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus adusque summae aetatis robur adolescunt et in isdem opinionibus miseri consenescunt, cum sit veritas obvia, sed requirentibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:10)
unius matrimonii vinculo libenter inhaeremus, cupiditate procreandi aut unam scimus aut nullam.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 5:2)
quaeque de virtutibus dicta sunt, quem ad modum eae semper voluptatibus inhaererent, eadem de amicitia dicenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 88:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION