라틴어 문장 검색

Tunc Iudaei detractum et sepulchro conditum magna etiam militari manu custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia praedixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadaver fallerent suspectos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 20:2)
Sic ergo evenit, ut qui in publico vix necessitate vesicae tunicam levet, idem in circo aliter non exuat, nisi totum pudorem in faciem omnium intentet,1 ut et qui filiae virginis ab omni spurco verbo aures tuetur, ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat, et qui in plateis litem manu agentem aut compescit aut detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat, et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphitheatro derosa et dissipata et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper incumbat, immo qui propter homicidae poenam probandam ad spectaculum veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum, et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem et pilleum praemium conferat, illum vero confectum etiam oris spectaculo repetat, libentius recognoscens de proximo quem voluit occidere de longinquo, tanto durior, si non voluit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 21장 1:3)
qui cum die illo et nocte sequenti inter cadauera occisorum similis mortuo iaceret, tandem recepto spiritu reuixit, ac residens, sua uulnera, prout potuit, ipse alligauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII].4)
nihil aliud ad eum nuntium a proposito aversus, quam ut cadaver efferri iuberet, tenens postem precationem peragit et dedicat templum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 85:2)
cum sine provocatione creati essent, defosso cadavere domi apud P. Sestium, patriciae gentis virum, invento prolatoque in contionem, in re iuxta manifesta atque atroci C. Iulius decemvir diem Sestio dixit et accusator ad populum exstitit, cuius rei iudex legitimus erat, decessitque iure suo, ut demptum de vi magistratus populi libertati adiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 356:2)
ibi ex limo eruta extractaque ex stagno cadavera saxis aut amphoris, ut pondere traherentur in profundum, adnexa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 362:3)
cadavera intacta a canibus ac volturibus tabes absumebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 244:4)
et cadaver est corpus nondum sepultum, dictum cadaver quod careat honore sepulturae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2642)

SEARCH

MENU NAVIGATION