라틴어 문장 검색

ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet, disce, quis iste deus, curque vocetur ita.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권277)
"sive sacro pavi sedive sub arbore sacra, pabulaque e bustis inscia carpsit ovis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권507)
Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 48:1)
At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam, spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 65:6)
Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:36)
Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus est tibi, consiliis, non curribus utere nostris, dum potes et solidis etiamnunc sedibus adstas dumque male optatos nondum premis inscius axes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:18)
Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis reppulit, et facta est inmensi copia caeli, corripuere viam pedibusque per aera motis obstantes scindunt nebulas pennisque levati praetereunt ortos isdem de partibus Euros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 13:3)
quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit nec retinere valet nec nomina novit equorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 15:6)
Ecce, Lycaoniae proles, ignara parentis, Arcas adest, ter quinque fere natalibus actis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 40:1)
Iamque deus posita fallacis imagine tauri se confessus erat Dictaeaque rura tenebat, cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam imperat et poenam, si non invenerit, addit exilium, facto pius et sceleratus eodem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 3:1)
At comites rapidum solitis hortatibus agmen ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt et velut absentem certatim Actaeona clamant (ad nomen caput ille refert), et abesse queruntur nec capere oblatae segnem spectacula praedae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 26:1)
Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis formarat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:1)
Quam simul ad duras religatam bracchia cautes vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos moverat et tepido manabant lumina fletu, marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes et stupet et visae correptus imagine formae paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:1)
Lustrat caligine tectam amnis et ignarus circum cava nubila quaerit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:28)
Bisque locum, quo me dea texerat inscius ambit et bis io Arethusa io Arethusa!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION