라틴어 문장 검색

hinc illa apud Ciceronem coniectura, insidiatus est Clodius Miloni, non Clodio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 144:4)
iure occidi eum, qui insidiatus sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 369:4)
illud vero insidiantis, quo me validius cruciaret, fortunae fuit, ut ille mihi blandissimus me suis nutricibus, me aviae educanti, me omnibus, qui sollicitare illas aetates solent, anteferret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 9:1)
alter igitur insidiatus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 41:4)
namque illud genus ostentationi compositum solam petit audientium voluptatem, ideoque omnes dicendi artes aperit ornatumque orationis exponit, ut quod non insidietur nec ad victoriam sed ad solum finem laudis et gloriae tendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 75:5)
saepe enim praeparat, dissimulat, insidiatur orator, eaque in prima parte actionis dicit, quae sunt in summa profutura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 22:1)
Milo Clodium rectene occiderit, veniat in iudicium, an, oporteatne insidiatorem interfici vel perniciosum rei publicae civem, etiamsi non insidietur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 214:2)
nam et cum insidiatur, spe, curis, labore distringitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 13:2)
sit aliquis insidiatus tyranno atque ob id reus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 46:3)
Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentis vestros, per maiestatem populi Romani, subuenite mihi misero, ite obviam iniuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod vestrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장55)
At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, subueniendum Adherbali et Hiempsalis mortem seuere vindicandam censebant, sed ex omnibus maxime Aemilius Scaurus, homo nobilis impiger factiosus, auidus potentiae honoris divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장8)
Adherbalem dolis vitae suae insidiatum;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 22장8)
His litteris recitatis fuere qui exercitum in Africam mittendum censerent et quam primum Adherbali subueniendum;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장1)
subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat, eminus pugnando retinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장16)
Eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium intactus profugit, et Numidae, prius quam ex castris subveniretur, sicuti iussi erant, in proximos collis discedunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION