라틴어 문장 검색

Libentissime itaque illum audiebam quasi ferentem de morte sententiam et qualis esset eius natura velut propius inspectae indicantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 9:1)
tota tibi inspicienda sunt, tota tractanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 5:2)
Si quid est aliud in philosophia boni, hoc est, quod stemma non inspicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 1:1)
Atqui cum voles veram hominis aestimationem inire et scire, qualis sit, nudum inspice;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 32:2)
perlucet, si diligenter inspexeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 18:7)
Vacat enim animus molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat a contemplatione naturae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 6:3)
prima fundamenta iacienda sunt et insinuanda virtus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 35:4)
Hoc nescies, nisi constitutionem ipsam, qua ista inter se aestimantur, inspexeris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 59:2)
Si nobis animum boni viri liceret inspicere, o quam pulchram faciem, quam sanctam, quam ex magnifico placidoque fulgentem videremus, hinc iustitia, illinc fortitudine, hinc temperantia prudentiaque lucentibus !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 3:1)
Inspice, et scies, sub ista tenui membrana dignitatis quantum mali iaceat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 9:6)
Quomodo enim scies, qui habendi sint, nisi quid homini sit optimum, inveneris, nisi naturam eius inspexeris ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 3:3)
primum quia, quo plura exempla inspecta sunt, plus in eloquentia proficitur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 6:2)
omnes partes corporis et inspectae et contrectatae sunt.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 3:17)
Quis fuit Marius, si illum suis inspexerimus maioribus?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 3:2)
Dixit futurum ut diuiti displiceret propius inspectus;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 21:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION