라틴어 문장 검색

iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui vulnere in speciem urit, et scrutantes qua evellant telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam parvae perimentis versi pestis prosternunt corpora humi, sic tum passim procumbebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 267:1)
in praesentia dat ei mandata ut per omne obsequium insinuaret se in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana specularique abditos eius sensus posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 255:1)
quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 324:1)
fraudis quoque humanae insinuaverat suspicio animis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 441:1)
et Romani, quacumque data intervalla essent, insinuabant ordines suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 525:1)
E. Iam scrutari mitto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 471)
Obsecro, quo is homo insinuavit pacto se ad te?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1112)
inde in amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul blanditiis, muneribus, donis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1116)
interibi hic miles forte Athenas advenit, insinuat sese ad illam amicam eri occepit eius matri suppalparier vino, ornamentis opiparisque obsoniis, itaque intimum ibi se miles apud lenam facit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 117)
et contra pro passivi verbi significatione activum ponitur, ut est hoc 'avertit' pro avertitur, et insinuat pavor pro insinuatur, et nox umida caelo praecipitat pro praecipitatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1049)
ignoratur enim quae sit natura animai, nata sit an contra nascentibus insinuetur et simul intereat nobiscum morte dirempta an tenebras Orci visat vastasque lacunas an pecudes alias divinitus insinuet se, Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno detulit ex Helicone perenni fronde coronam, per gentis Italas hominum quae clara clueret;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION