라틴어 문장 검색

Cum primus quoque aera signaret, servavit et in hoc Saturni reverentiam, ut, quoniam ille navi fuerat advectus, ex una quidem parte sui capitis effigies, ex altera vero navis exprimeretur, quo Saturni memoriam in posteros propagaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 22:1)
et quia se huius dei senserunt nomine ac religione tutos, instituisse Saturnalia feruntur, ut agrestes vicinorum animos ad maiorem sacri reverentiam ipsa indicti festi observatio vocaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 27:4)
Idem poeta doctrina ac verecundia iuxta nobilis, sciens Romanos veteres ad lunae cursum et sequentes ad solis anni tempora digessisse, utriusque seculi opinioni reverentiam servans:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 44:1)
Sed divinae providentiae vicit instantia, quae creditur iuvisse partum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 55:1)
Bona verba quaeso, Praetextatus ait, circa reverentiam tantum Socraticae maiestatis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 4:1)
Non mirum ergo, si praesidio religionis tutam insulam semper ostendens ad reverentiam sibi locorum accessisse dicit continuam saxi eiusdem, id est insulae, firmitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 8:2)
sero voluit loquenti Iovi adsignare parem reverentiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 37:3)
regina non solum de penetralibus reverentiae matronalis educitur, sed et per urbem mediam cogitur facere discursus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:4)
Dent fata recessum Emittantque licet, vitare instantia nolim.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:61)
Civis obit, inquit, multo maioribus impar Nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aevo, Cui non ulla fuit isti reverentia, salva Libertate potens, et solus plebe parata Privatus servire sibi, rectorque senatus, Sed regnantis, erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:45)
Maior me tanto reverentia turbat, et aures Non auditoris, iudicis esse puto.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LII3)
Cum sis ipsa domi mediaque ornere Subura, Fiant absentes et tibi, Galla, comae, Nec dentes aliter quam Serica nocte reponas, Et iaceas centum condita pyxidibus, Nec tecum facies tua dormiat, innuis illo, Quod tibi prolatum est mane, supercilio, Et te nulla movet cani reverentia cunni, Quem potes inter avos iam numerare tuos.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVII1)
Tam placidae mentes, tanta est reverentia nostri, Tam pacata quies, tantus in ore pudor.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXIX3)
Tanta tibi est recti reverentia, Caesar, et aequi, Quanta Numae fuerat:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, V1)
et amat Vergilius declinationes Graecas, salva regulae reverentia, in Latinas convertere ει Graecam diphthongon in 'e' longum mutans, ut *αἰνείασ Aeneas, *μήδεια Medea, *̔ροίτειον Rhoeteum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 10815)

SEARCH

MENU NAVIGATION