라틴어 문장 검색

qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptae et armatae classi naves tormenta machinasque portantes et aut in onerariarum usum versae aut ita adpulsae muris ut pro aggere ac pontibus praebere ascensum possent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 112:1)
ideo magistratus mulis tabernaculisque et omni alio instrumento militari ornabantur, ne quid tale imperarent sociis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 10:1)
vehicula tantum imperata, ut tormenta telorumque missilium ingentem vim praeparatam bellicumque aliud instrumentum veherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 572:3)
comites, pecuniam, argentum, instrumentum, quod haberet, nihil detrahens habere sineret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 516:2)
Etiam opilio qui pascit, mater, alienas ovis, aliquam habet peculiarem, qui spem soletur suam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 151)
condigne etiam meus med intus gallus gallinacius, qui erat anu peculiaris, perdidit paenissume.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 46)
is postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo peculiarem, quia quasi una aetas erat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS16)
nam tibi quadrimulum tuos pater peculiarem parvolo puero dedit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 313)
Dic mihi, isne istic fuit, quem vendidisti meo patri, qui mihi peculiaris datus est?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 324)
hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit, vendidit patri meo te sex minis, is te mihi parvolum peculiarem parvolo puero dedit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 417)
ovem tibi eccillam dabo, natam annos sexaginta, peculiarem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 159)
quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium vel ex isdem vasculis et instrumenta quasi fatum consecratione mutantes licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse possit quod eadem et ipsi patiuntur ut fiant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:1)
Lata est etiam lex alia quae chartae regiae de peculiaribus carceribus revocarentur, illique muneri vicecomitis reannecterentur, peculiaribus scilicet et privilegiatis officiariis non minus ad interruptionem iustitiae facientibus quam locis privilegiatis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 29:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION