라틴어 문장 검색

aut in eo, QUOD MELIUS AEQUIUS, potest ulla pars inesse fraudis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:7)
Omnes enim, sive artis sunt loci sive ingeni cuiusdam ac prudentiae, qui modo insunt in ea re, de qua scribimus, anquirentibus nobis omnique acie ingeni contemplantibus ostendunt se et occurrunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 151:1)
Hanc enim ego omnem scientiam et copiam rerum in tua prudentia sciebam inesse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 165:5)
Qua re non, si eloquentissimus Athenis Pericles idemque in ea civitate plurimos annos princeps consili publici fuit, idcirco eiusdem hominis atque artis utraque facultas existimanda est, nec, si P. Crassus idem fuit eloquens et iuris peritus, ob eam causam inest in facultate dicendi iuris civilis scientia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 216:1)
in qua nunc interdum, ut in herbis rustici solent dicere in summa ubertate, inest luxuries quaedam, quae stilo depascenda est.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 96:3)
Sed ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam illam disputationemque lusit, sic in Bruto, quem oderat et quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 222:4)
partim, etiam si quid habent adiumenti, sunt non numquam eius modi, ut insit in eis aliquid viti neque tanti sit illud, quod prodesse videatur, ut cum aliquo malo coniungatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 308:5)
Maximam autem copiam principiorum ad iudicem aut adliciendum aut incitandum ex eis locis trahemus, qui ad motus animorum conficiendos inerunt in causa, quos tamen totos explicare in principio non oportebit, sed tantum impelli iudicem primo leviter, ut iam inclinato reliqua incumbat oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 324:1)
In propriis igitur est [verbis] illa laus oratoris, ut abiecta atque obsoleta fugiat, lectis atque inlustribus utatur, in quibus plenum quiddam et sonans inesse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 150:1)
quamvis sphaeram in scaenam, ut dicitur, attulerit Ennius, tamen in sphaera fornicis similitudo inesse non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 162:3)
Quod fieri, nisi inest numerus in voce, non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:4)
Atque in eis omnibus, quae sunt actionis, inest quaedam vis a natura data;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 223:2)
humanum, quod spectatur ex auctoritate, ex voluntate, ex oratione aut libera aut expressa, in quo insunt scripta pacta promissa iurata quaesita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 2:8)
ut primordia rerum et quasi praecurrentia, in quibus inest aliquid argumenti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 3:7)
Qua re cum de causa dixero, in quo inest propositum, de utroque dixero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION