라틴어 문장 검색

Perseus, cui primum omnium fuerat ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent, propere misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 732:1)
postquam nec ut dederent se compellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat diripuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 4:1)
et ut reliquorum Macedonum animos sibi conciliaret, obsidibus contentus sine praesidio relinquere se iis urbem immunesque ac suis legibus victuros est pollicitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 88:2)
non solum liberos, sed etiam immunes fore Issenses et Taulantios, Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod incolumi Gentio ad Romanos defecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 314:1)
intacta invidia media sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 422:1)
sed civi immuni scin quid cantari solet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 292)
verum, gnate mi, is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 296)
solum substruatur [aliae], ut sit intactum ab rudere et pavimento;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장94)
cum autem ea per se extincta esset et re quieta turris intacta apparuisset, admirans Caesar iussit extra telorum missionem eos circumvallari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장59)
is cum est iactus, quam in partem incubuit, dum est intactus, inmotam habet stabilitatem, uti sunt etiam tesserae, quas in alveo ludentes iaciunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말15)
'intacto' autem indomito, ut et intacta totidem cervice iuvencas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 384)
inmunisque s. aliena ad pabula f. bene dixit 'inmunis fucus' a labore scilicet, ventri tantum indulgens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2441)

SEARCH

MENU NAVIGATION