라틴어 문장 검색

est enim actio quasi sermo corporis, quo magis menti congruens esse debet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 222:4)
oculos autem natura nobis, ut equo aut leoni saetas, caudam, auris, ad motus animorum declarandos dedit, qua re in hac nostra actione secundum vocem vultus valet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 222:5)
Atque in eis omnibus, quae sunt actionis, inest quaedam vis a natura data;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 223:2)
actio, quae prae se motum animi fert, omnis movet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 223:5)
Ad actionis autem usum atque laudem maximam sine dubio partem vox obtinet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 224:1)
Quid, ad auris nostras et actionis suavitatem quid est vicissitudine et varietate et commutatione aptius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 225:1)
Haec varietas et hic per omnis sonos vocis cursus et se tuebitur et actioni adferet suavitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 227:5)
Vox motus vultus atque omnis actio eloquendi comes est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 1장 3:10)
inlustris est autem oratio, si et verba gravitate delecta ponuntur et translata et supralata et ad nomen adiuncta et duplicata et idem significantia atque ab ipsa actione atque imitatione rerum non abhorrentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 3:1)
C. Actio igitur sequitur, ut opinor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 7장 3:1)
Haec igitur in verbis, quibus actio vocis et gestus congruens et apta ad animos permovendos accommodata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 3:2)
Sed et in verbis et in actione causa erit ponderanda et pro re agendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 15장 3:3)
alterum actionis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 2:4)
actionis autem duo sunt genera:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 18장 3:1)
aut enim scientia cernitur virtus aut actione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION