라틴어 문장 검색

Sed tertianarum uel quartanarum, quarum et certus circumitus est et finis in integritate et liberaliter quieta tempora sunt, expeditior ratio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 2:5)
si quamuis non accessiones, febres tamen iunguntur et cotidie quidem increscunt sed sine integritate tamen remittunt, cum corpus ita se habet, ut maior remissio non expectetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 3:4)
Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequatur integritas:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 3:5)
atque alias per sudorem ad integritatem venitur, alias corpus tantum imbecillius redditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 4:7)
Quo loco vero integritas est, eodem est remissio, quae maxima in febre continua potest esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 17:7)
quamvis unam accessionem sequuta integritas est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 2:2)
si quamvis non accessiones, febres tamen junguntur, et quotidie quidem increscunt, sed sine integritate tamen remittunt, quum corpus ita se habet, ut major remissio non exspectetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 3:5)
Accedit huc, quod illi, quem nos perfectum esse volumus agricolam, si quidem artis consummatae non sit, nec in universa rerum natura sagacitatem Democriti vel Pythagorae fuerit consecutus, et in motibus astrorum ventorumque Metonis providentiam vel Eudoxi et in pecoris cultu doctrinam Chironis ac Melampodis, et in agrorum solique molitione Triptolemi aut Aristaei prudentiam, multum tamen pro-fecerit si usu Tremelios Sasernasque et Stolones nostros aequaverit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 32:1)
his certe temporibus Nomentana regio celeberrima fama est inlustris, et praecipue quam possidet Seneca, vir excellentis ingenii atque doctrinae, cuius in praediis vinearum iugera singula culleos octonos reddidisse plerumque, compertum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 3:1)
Itaque ne in muriam quidem qui demittunt, integritatem ovorum conservant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 2:3)
Nam fere pavones, cum ad nocturnam requiem venerunt, praedictis perticis insistentes enituntur ova, quae quo propius ac mollius deciderint, illibatam servant integritatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 9:2)
et aliquando carminibus pangendis inesse sibi elementa doctrinae ostendebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장12)
ille libertus cuicumque flagitio promptus, hic Graeca doctrina ore tenus exercitus animum bonis artibus non induerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장4)
integritatem atque abstinentiam in tanto viro referre iniuria virtutum fuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 4:2)
neque prius eum a se dimisit, quam in doctrinis tanto antecessit condiscipulos, ut facile intellegi posset pari modo superaturum omnes in ceteris artibus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION