라틴어 문장 검색

Geneadoil, princeps de Camolla, post suscitatos ignes, intelligens a relatoribus exiguas vires Baldewini, convenit ducem Damascenorum, quatenus in castris fessos et somno occupatos, invaderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:2)
Altera autem die orta, Baldewinus sollicitus ac pervigil, intelligens Turcos jam matutinos adesse, in quamdam planitiem post tergum relictam totum fidelium reduxit exercitum, ac si fugam iniisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:7)
Baldewinus igitur fugam universorum intelligens, orto sole cum praeda equorum, cum captivis Turcis et spoliis, castra movit ad Sidonem civitatem et Gibeloth:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 70:3)
quia te magnum, bellisque famosissimum intellexerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:9)
Qui necem eorum intelligentes, quoniam nullus ad eos ultra rediret, minime exire ausi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:9)
Baldewinus, his intellectis, quinta die a villa praedicta exiens, ad civitatem Susumus vespere descendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:3)
Rex autem responsum ac petitionem Tankradi intelligens, consilio majorum suorum voluntati illius acquievit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:7)
Rex vero Babyloniorum [0597A] summa necessitate urbium suarum intellecta, universis civibus et ammiraldis hanc legationem solatiumque remisit, quod sine mora aliqua collectis armorum copiis, universis civitatibus subveniret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 105:2)
Rex igitur desiderium illorum intelligens, Assur obsidere per mare et aridam constituit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:3)
Rex autem Baldewinus tam crudelia nuntia intelligens, non secure, non facile auribus immisit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 127:2)
Stephanus autem Blesensis et Reymundus caeterique comprimores intelligentes [0609C] Longobardorum contentionem saevissimam et nimiam jactantiam liberationis Boemundi, non valentes eos ab errore suo avertere, via, quam petebant, profecti sunt, praecedente ipso comite Reymundo cum Turcopolis, et magno imperatoris apparatu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 14:6)
Rex itaque intelligens, se per montana evadere non posse, jam crastino mane orto, et via aliquantulum recognita, versus Assur civitatem Christianorum secessit, licet sagittis insequentium [0628B] trans loricam paulisper sauciatus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 10:4)
Coeperunt enim adeo omnium corda metu fluxa deficere, ut noctu et in enebris a civitate recedere pararent, nisi Gutmanus quidam ortus de Brussela, qui vix evaserat, plurimum eis consolationis attulisset et saepius admonuisset ne facile a civitate recederent, donec intelligerent si rex Baldewinus adhuc superesset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 14:3)
Cognito autem rege vivo et salvo, universa multitudo gentilium, ablatis tentoriis a Joppe, in campos Ascalonis descenderunt, illic per tres septimanas commorantes donec intelligerent si aliqua virtus regi Baldewino ad subveniendum augeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 20:2)
Baldewinus itaque rex in civitate Japhet tunc moram faciens, ac tam fortium virorum adventum intelligens, nuntios egregios illis in occursum constituit, qui omnia vitae necessaria illis procurarent in pane, carne, vino, oleo et hordeo ad refocillandos milites et eorum equos longo itinere fatigatos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION