라틴어 문장 검색

Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, V 1:1)
QUID mihi usu venerit, interpretari et quasi effingere volenti locos quosdam Platonicos Latina oratione.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , VIII1)
eum qui ederit linguas avium et conloquia interpretaturum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 8:2)
Ac tum quidem primo, quia non satis commode opinabar interpretaturum me esse, si dicerem librum scriptum De Negotiositate, aliud institui aput me exquirere, quod, ut dicitur, verbum de verbo expressum esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 4:1)
Sed non minus inlepide ita diceretur quam si interpretari voce una velis πολυφιλίαν aut πολυτροπίαν aut πολυσαρκίαν.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 6:1)
Hyrcanaeque admorunt ubera tigres, quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem ingenium altricis et natura lactis tenet, quae iam a principio imbuta paterni seminis concretione, ex matris etiam corpore et animo recentem indolem configurat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 21:5)
CUM Romae a consulibus iudex extra ordinem datus pronuntiare intra Kalendas iussus essem, Sulpicium Apollinarem, doctum hominem, percontatus sum an his verbis intra Kalendas ipsae quoque Kalendae tenerentur, dixique ei me videlicet datum Kalendasque mihi prodictas, ut intra eum diem pronuntiarem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 2:1)
sed Cicero ' intra oceanum,' non, ut tu interpretare, ' citra oceanum' dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 20:3)
Fratris autem vocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique ἐτύμωͺ interpretatur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 5:1)
Atque eos, quoniam viderent terrena quaedam inter homines caelestium rerum sensu atque ductu moveri, quale est quod oceanus quasi lunae comes cum ea simul senescit adolescitque, hinc videlicet sibi argumentum ad suadendum paravisse ut crederemus omnia rerum humanarum et parva et maxima, tamquam stellis atque sideribus evincta, duci et regi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 4:1)
An videlicet magna sciunt, parva nesciunt, et minora maioribus inperceptiora sunt?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 25:2)
Hoc autem, inquiunt, Xenophon cum scripsit, Platonem videlicet notat, in cuius libris Socrates et musica et geometrica disserit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 7:1)
testor quoque et interpretor significatione reciproca dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 2:6)
Pater interpretatus athletam debere esse, roborato exercitatoque filii sui corpore, Olympiam certaturum eum inter athletas pueros deduxit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XX 4:1)
Nam cum quaereretur, petorritum quali forma vehiculum cuiatisque linguae vocabulum esset, et faciem vehiculi ementitus est longe alienam falsamque et vocabulum Graecum esse dixit atque adsignificare volucres rotas interpretatus est, commutataque una littera petorritum esse dictum volebat quasi petorrotum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXX 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION