라틴어 문장 검색

Nec vero volgi atque imperitorum inscitiam despicere possum, cum ea considero quae dicuntur a Stoicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 39:3)
"Quid enim" aiebat, "si hi fratres sunt in numero deorum, num de patre eorum Saturno negari potest, quem volgo maxime colunt ad occidentem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 44:6)
quae cum vulgo viseretur, suffragata domino, novo homini, ad consulatum putabatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 178:4)
Ut enim pictores et ii, qui signa fabricantur, et vero etiam poeitae suum quisque opus a vulgo considerari vult, ut, si quid reprehensum sit a pluribus, id corrigatur, iique et secum et ab aliis, quid in eo peccatum sit, exquirunt, sic aliorum iudicio permulta nobis et facienda et non facienda et mutanda et corrigenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 189:4)
quod quidem volgo solitum fieri ab ordine nostro in oratione Crassi scriptum copiose videmus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:6)
Sed cum in hominibus iuvandis aut mores spectari aut fortuna soleat, dictu quidem est proclive, itaque volgo loquuntur, se in beneficiis collocandis mores hominum, non fortunam sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:1)
Non habeo, ad volgi opinionem quae maior utilitas quam regnandi esse possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 107:1)
quorum alter inusitatum nostris quidem oratoribus leporem quendam et salem, alter acutissimum et subtilissimum dicendi genus est consecutus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 98:3)
quod si quis erit, qui ductus opinione vulgi aut Antonium ieiuniorem aut Crassum pleniorem fuisse putet, quam quo modo a nobis uterque inductus est, is erit ex eis, qui aut illos non audierit aut iudicare non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 16:2)
Sed quoniam oppressi iam sumus opinionibus non modo vulgi, verum etiam hominum leviter eruditorum, qui, quae complecti tota nequeunt, haec facilius divulsa et quasi discerpta contrectant, et qui tamquam ab animo corpus, sic a sententiis verba seiungunt, quorum sine interitu fieri neutrum potest, non suscipiam oratione mea plus quam mihi imponitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 24:1)
instrumentum autem hoc forense, litigiosum, acre, tractum ex vulgi opinionibus exiguum saneque mendicum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 92:1)
aut inusitatum verbum aut novatum aut translatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 152:3)
Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab usu cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poetarum licentiae liberiora quam nostrae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 153:1)
fiet etiam suavis oratio, cum aliquid aut inusitatum aut inauditum aut novum dicas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:1)
quae ex eodem hausta genere, quo illa quae in disputando, est uberior atque latior et ad motus animorum vulgique sensus accommodatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION