라틴어 문장 검색

Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem diripientibus bona eius aliis servus conpeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est, hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae inputandam esse non domino, abditumque ministerio suo aluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 19:1)
Hunc Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 41:3)
illae, ut principio anni ad promptum obsequium honore servos invitarent, hi, quia gratiam perfecti operis exolverent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 7:2)
qua voce ferunt Latonam usam, cum Apollinem hortaretur impetum Pythonis incessere sagittis, cuius rei naturalem rationem suo loco reddam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 17:3)
Namque inituros bellum iussit his ipsis verbis semet ipsum auxiliatorem invocare hortarique.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 18:2)
Sic et imperator Traianus initurus ex ea provincia Parthiam cum exercitu constantissimae religionis hortantibus amicis, qui maxima huiusce numinis ceperant experimenta, ut de eventu consuleret rei coeptae, egit Romano consilio prius explorando fidem religionis, ne forte fraus subesset humana:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 14:3)
et ut Praetextatus incipiendo auctoritatem de exemplo praeberet hortati sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 16:2)
Nam paene nulli se invitanti negabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 13:2)
Hortantibusque omnibus, ut coepto insisteret, ita de Iulia orsus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 1:3)
Laberium asperae libertatis equitem Romanum Caesar quingentis milibus invitavit ut prodiret in scenam et ipse ageret mimos quos scriptitabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 2:1)
Sed potestas non solum si invitet, sed etiam si supplicet, cogit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 2:2)
Veterem ferendo iniuriam invites novam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:12)
Eum quaestor C. Urbinus aliique cognita voluntate cum ad coenam invitaverunt, ultra Romanum ac mortalium etiam morem curabant exornatis aedibus per aulaea et insignia scenisque ad ostentationem histrionum fabricatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 7:2)
Sed Aeneas, cum hortatur ut sepeliantur occisi, quam causam proponit?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 9:2)
primusque Thymoetes Duci intra muros hortatur et arce locari, Sive dolo seu iam Troiae sic fata ferebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION