라틴어 문장 검색

aspiceret populus virum morti obvium, audiret senatus voces quasi ex aliquo numine supra humanas:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 25장6)
Tum interrogante accusatore an cultus dotalis, an detractum cervici monile venum dedisset, quo pecuniam faciendis magicis sacris contraheret, primum strata humi longoque fletu et silentio, post altaria et aram complexa 'nullos' inquit 'impios deos, nullas devotiones, nec aliud infelicibus precibus invocavi quam ut hunc optimum patrem tu, Caesar, vos, patres, servaretis incolumem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 31장1)
nulla mihi principis mentio nisi inter numina fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 31장4)
cuius numen et caelestis vis multa quidem omnibus saeculis exempla edidit, ad quam usque fortunam homines ingenii viribus pervenerint, sed haec, ut supra dixi, proxima et quae non auditu cognoscenda, sed oculis spectanda haberemus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 2:2)
vidimus sub divo Vespasiano Veledam diu apud plerosque numinis loco habitam;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 8장 3:1)
nemo nisi vinculo ligatus ingreditur, ut minor et potestatem numinis prae se ferens.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 39장 3:2)
mox vehiculum et vestis et, si credere velis, numen ipsum secreto lacu abluitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 5:1)
ea vis numini, nomen Alcis.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 4:3)
is in maestitiam compositus et fidem suorum quondam militum invocans, ut eum in Syria aut Aegypto sisterent orabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 9장4)
frater eius Titianus et praefectus praetorii Proculus, imperitia properantes, fortunam et deos et numen Othonis adesse consiliis, adfore conatibus testabantur, neu quis obviam ire sententiae auderet, in adulationem concesserant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 33장4)
Inter magnorum virorum discrimina, pudendum dictu, Mariccus quidam, e plebe Boiorum, inserere sese fortunae et provocare arma Romana simulatione numinum ausus est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 61장1)
aspernantem tumentemque lacrimis fatigant, extremum malorum, tot fortissimi viri proditoris opem invocantes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장7)
cum omnia sacra profanaque in igne considerent, solum Mefitis templum stetit ante moenia, loco seu numine defensum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장10)
eadem rursus numina, eadem fata ruptores foederum expectarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장6)
delectus e propinquis consulta responsaque ut internuntius numinis portabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 65장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION