라틴어 문장 검색

" Praeterea, castis adolet dum altaria taedis et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo, visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem, [atque omnem ornatum flamma crepitante cremari] regalisque accensa comas, accensa coronam insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo involvi ac totis Volcanum spargere tectis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:12)
Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) evomit involvitque domum caligine caeca, prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:13)
non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:9)
Lumina rara micant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:9)
Ipse inter medios, Veneris iustissima cura, Dardanius caput ecce puer detectus honestum, qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum, aut collo decus aut capiti;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 5:7)
te decisa suum, Laride, dextera quaerit semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 18:9)
totoque ardentis ab ore scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:12)
ruit ille recedens et miser oppositis a tergo involvitur aris in caput inque umeros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:3)
fertur in abruptum magno mons improbus actu exsultatque solo, silvas armenta virosque involvens secum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:25)
Ter sunt conati inponere Pelio Ossam scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 10:5)
inde secutus per ramos victor perque alta cacumina regnat et totum involvit flammis nemus et ruit atram ad caelum picea crassus caligine nubem, praesertim si tempestas a vertice silvis incubuit glomeratque ferens incendia ventus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:3)
Tum, si qua sonum procul arma dedere stare loco nescit, micat auribus et tremit artus collectumque premens volvit sub naribus ignem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 3:7)
Ne mihi tum mollis sub divo carpere somnos neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, cum positis novus exuviis nitidusque iuventa volvitur, aut catulos tectis aut ova relinquens arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:7)
micat inter omnis Iulium sidus velut inter ignis luna minores.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1215)
si celeres quatit pennas, resigno quae dedit et mea virtute me involvo probamque pauperiem sine dote quaero.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2916)

SEARCH

MENU NAVIGATION