라틴어 문장 검색

neque enim debet operibus eius obesse quod vivit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 8:2)
sed ego, tamquam non minus iusta quam magna sit, graviter irascor, quod a te tam diu litterae nullae.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 2 1:4)
E testibus quidam, sive iratus quod evocatus esset invitus, sive subornatus ab aliquo reorum, ut accusationem exarmaret, Norbanum Licinianum, legatum et inquisitorem, reum postulavit, tamquam in causa Castae - uxor haec Classici - praevaricaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 28:1)
His iocamur ludimus amamus dolemus querimur irascimur, describimus aliquid modo pressius modo elatius, atque ipsa varietate temptamus efficere, ut alia aliis quaedam fortasse omnibus placeant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 3:1)
profuerunt nobis bonorum amicitiae, bonorum obfuerunt iterumque prosunt.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 5:1)
Respondi paucis ego - neque enim aderat alius, qui defunctae pudorem tueretur -, deinde secessi, et ex consilii sententia 'Videtur' inquam, 'Curiane, mater tua iustas habuisse causas irascendi tibi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 6:3)
Verum, ut ferat ille, ego meum damnum meam contumeliam iudicabo, sed non tamquam pro mea - hoc est, gravius - irascar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 9:1)
Nam me tui ut ita facerem rogabant, et verebar ne et mihi et illis irascereris, si non fecissem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 28 2:1)
Nostine hos qui omnium libidinum servi, sic aliorum vitiis irascuntur quasi invideant, et gravissime puniunt, quos maxime imitantur?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 22 1:1)
Licebit rursus irasci, si meruerit, quod exoratus excusatius facies.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 3:3)
torqueris enim cum tam lenis irasceris.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 21 3:6)
TRAIANUS PLINIO Rationis est, mi Secunde carissime, contegi aquam istam, quae per civitatem Amastrianorum fluit, si intecta salubritati obest.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 991)
Mens Bona ducetur manibus post terga retortis, Et Pudor, et castris quidquid Amoris obest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 223)
verus obesse solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 834)
Et, quasi laesa prior, nonnumquam irascere laeso - Vanescit culpa culpa repensa tua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 868)

SEARCH

MENU NAVIGATION