라틴어 문장 검색

ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem fronde premit crinem fingens atque implicat auro;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:10)
Tum plausu fremituque virum studiisque faventum consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant litora, pulsati colles clamore resultant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:12)
"Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus ostendat nemore in tanto, quando omnia vere heu nimium de te vates, Misene, locuta est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:3)
Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, quam super haud ullae poterant impune volantes tendere iter pennis - talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:2)
Navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae, sic prior adgreditur dictis, atque increpat ultro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:2)
tandem corripuit sese, atque inimica refugit in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi respondet curis aequatque Sychaeus amorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:27)
His demum exactis, perfecto munere divae, devenere locos laetos et amoena virecta fortunatorum nemorum sedesque beatas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:1)
Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam vescentis, laetumque choro paeana canentis inter odoratum lauri nemus, unde superne plurimus Eridani per silvam volvitur amnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:10)
Ter conatus ibi collo dare brachia circum, ter frustra comprensa manus effugit imago, [par levibus ventis volucrique simillima somno.] Interea videt Aeneas in valle reducta seclusum nemus et virgulta sonantia silvis, Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 26:14)
Nec vero Alcides tantum telluris obivit, fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:1)
genitoris, adit lucosque sub alta consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:2)
At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi ardua tecta petit stabuli et de culmine summo pastorale canit signum cornuque recurvo Tartaream intendit vocem, qua protinus omne contremuit nemus et silvae insonuere profundae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:1)
densis hunc frondibus atrum urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus dat sonitum saxis et torto vertice torrens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:17)
Tum quorum attonitae Baccho nemora avia matres insultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae), undique collecti coeunt Martemque fatigant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:5)
horrida praecipue cui gens adsuetaque multo venatu nemorum, duris Aequicula glaebis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION