라틴어 문장 검색

Et iam Sigea rubebant litora, iam leto proles Neptunia Cygnus mille viros dederat, iam curru instabat Achilles totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu agmina, perque acies aut Cygnum aut Hectora quaerens congreditur Cygno (decimum dilatus in annum Hector erat):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 10:4)
Clara decore fuit proles Elateia Caenis, Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille), multorum frustra votis optata procorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 22:1)
Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur Iuppiter esse suam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 5:3)
Non te, Poeantia proles, expositum Lemnos nostro cum crimine haberet!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:2)
superest, cur vivere tempus in breve sustineam, proles gratissima matri, nunc solus, quondam minimus de stirpe virili, has datus Ismario regi Polydorus in oras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:26)
Hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam, si venerem paterer:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 20:8)
Picus in Ausoniis, proles Saturnia terris rex fuit, utilium bello studiosus equorum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 42:1)
Excipit autumnus, posito fervore iuventae maturus mitisque, inter iuvenemque senemque temperie medius, sparsus quoque tempora canis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 20:8)
Inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae transit et emeritis medii quoque temporis annis labitur occiduae per iter declive senectae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:6)
Vidi quoque luce carentia regna et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda, nec nisi Apollineae valido medicamine prolis reddita vita foret;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:16)
Ite bonis avibus prolemque accersite nostram!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 55:3)
Pace data terris animum ad civilia vertet iura suum legesque feret iustissimus auctor exemploque suo mores reget inque futuri temporis aetatem venturorumque nepotum prospiciens prolem sancta de coniuge natam ferre simul nomenque suum curasque iubebit, nec nisi cum senior Pylios aequaverit annos, aetherias sedes cognataque sidera tanget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:14)
nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda, Raeticanunc praebent Thraciaque arma metum, nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus Parthus eques timida captaque signa manu, nunc te prole tua iuvenem Germania sentit, bellaque pro magno Caesare Caesar obit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 192)
filia me mea bis prima fecunda iuventa, sed non ex uno coniuge, fecit avum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1041)
cum faceret Nioben orbam Latonia proles, non tamen et siccas iussit habere genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 131)

SEARCH

MENU NAVIGATION