라틴어 문장 검색

fratribus illa deis fratres de gente deorum circa Iuturnae composuere lacus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권394)
iam puer Idaeus media tenus eminet alvo et liquidas mixto nectare fundit aquas, en etiam, siquis Borean horrere solebat, gaudeat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권86)
vallis Aricinae silva praecinctus opaca est lacus, antiqua religione sacer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권140)
tertia nudandas acceperat area messes, inque cavos ierant tertia musta lacus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권363)
"da veniam culpae, nec, dum degrandinet, obsit agresti fano supposuisse pecus, nec noceat turbasse lacus, ignoscite, nymphae, mota quod obscuras ungula fecit aquas, tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa numina, tu sparsos per nemus omne deos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권510)
"qui petis auxilium, non grandia divide mecum praemia, de lacubus proxima musta tuis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권604)
"fortior ille fuit, et dederat fratri Boreas ius omne rapinae ausus Erechthea praemia ferre domo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권112)
Aricino Virbius ille lacu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권489)
Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim campoque recepta liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:3)
Scythiam septemque triones horrifer invasit Boreas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:9)
Tum facta est Libye raptis umoribus aestu arida, tum nymphae passis fontesque lacusque deflevere comis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:4)
stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus quae colat elegit contraria flumina flammis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 30:4)
Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto reddita forma lacu est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 48:1)
Pro fontibus ille lacuque interiit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:7)
Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae, nomine Pergus, aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION