라틴어 문장 검색

at contra ipso mouente statuae equestres, cum plurifariam ei ponerentur, fractis repente cruribus pariter corruerunt, et laurea, quam religiosissime circumdederat, in profluentem excidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 9장 1:3)
e plebe quidam luminibus orbatus, item alius debili crure sedentem pro tribunali pariter adierunt orantes opem ualitudini demonstratam a Serapide per quietem:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 7장 2:3)
confirmaturum crus, si dignaretur calce contingere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 7장 2:5)
Sallustium Lucullum Britanniae legatum, quod lanceas nouae formae appellari Luculleas passus esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 3:3)
postea caluitio quoque deformis et obesitate uentris et crurum gracilitate, quae tamen ei ualitudine longa remacruerant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 18장 1:3)
Ducebat ipse rex antesignanos, et, dum incautius subit, saxo crus eius adfligitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 29:1)
procul missilibus adpetebatur, ea ipsa in hostem retorquens, donec lancea nudo pectori infixa est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 17:3)
Trecentis feminarum comitata processit atque, ut primum rex in conspectu fuit, equo ipsa desiluit duas lanceas dextera praeferens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 31:2)
Itaque ex iis, qui proximi adstiterant, obluctantem adhuc oblivioni lanceis confoderunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 10:2)
Rex solvi utrumque iubet desiderantique Amyntae, ut habitus quoque redderetur armigeri, lanceam dari iussit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 22:5)
Quos dum obsidet rex, inter promptissimos dimicans sagitta ictus est, quae in medio crure fixa reliquerat spiculum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 4:1)
Quos ille protinus iussit admitti solutisque fasciis magnitudinem vulneris dissimulans crus barbaris ostendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 6:2)
Alexander rapta lancea ex manibus armigeri Clitum adhuc eadem linguae intemperantia furentem percutere conatus a Ptolomaeo et Perdicca inhibetur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 45:1)
Medium conplexi et obluctari perseverantem morabantur, Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam abstulerant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 46:1)
Ceterum cum crus saucium penderet, et cruore siccato frigescens vulnus adgravaret dolorem, dixisse fertur se quidem Iovis filium dici, sed corporis aegri vitia sentire.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION