라틴어 문장 검색

Nonne vides quod mare devehit stercora et paleas, et pretiosi lapides in fundum vadunt?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 59:3)
Vir simplex atque insipiens audito sonitu lapidis in puteumruentis mox et absque mora de domo egrediens celeri cursu ad puteum venit, putans verum esse [p.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:29)
Haecautem baculo suo fragiles artus sustentabat et per viam lapides laudandoDeum ne transeuntium pedes laederetur locabat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:16)
Et quomodo potes lapidem habere deme volante?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 149:40)
Hoc idem de vestibus et de lapidibus pretiosisegit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:10)
Est autem Lesbia insula, in qua lapides non ad rectam lineam sunt dolabiles, et ideo oportet, quod regula, secundum quam dolantur, aliquantulum curvetur ad ipsas aedificationes.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 9:7)
Melior est enim lapidibus pretiosis (Prov.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:32)
Si filius Dei es, dic huic lapidi, ut panis fiat (Matth.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:3)
Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te, quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Ibid.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:11)
Et ut praeceptum legis exemplo astruamus, cum deprimerent Aegyptii Judaeorum populorum in operibus variis, et luto ac lapide, ingemuerunt filii Israel, et Domini provocaverunt in se misericordiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:1)
Hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores, obseratis undique portarum aditibus, propugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se proripuisset citerius, multitudine missilium sterneretur et lapidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 18:1)
Quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas, cum ambigerentur quaedam, non nulla levius actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater et filius, in exilium acti, cum ad locum Crateras nomine pervenissent, villam scilicet suam, quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur lapide, ut mandatum est, fractis cruribus occiduntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 8:1)
Dein Isarae Rhodanus aquis advenis locupletior, vehit grandissimas naves, ventorum difflatu iactari saepius assuetas, finitisque intervallis quae ei natura praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur, per patulum sinum quem vocant Ad gradus, ab Arelate octavo decimo ferme lapide disparatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 18:1)
Sed inter vepres rosae nascuntur, et inter feras non nullae mitescunt, itaque carptim eius praecipua, quae sunt comperta, monstrabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 4:2)
Et tamquam Euphraten armorum specie territurus aut Rhenum, altrinsecus praeeuntibus signis, insidebat aureo solus ipse carpento, fulgenti claritudine lapidum variorum, quo micante lux quaedam misceri videbatur alterna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION