라틴어 문장 검색

Qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere cuiquam potest.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장4)
At contra quis est omnium his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria cum maioribus suis contendat?
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장7)
Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est neque mihi in manu fuit, Iugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrimum est, cogor prius oneri quam usui esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장7)
industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens domi modicus, libidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae auidus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장5)
aeque laudabilis virtus est in corpore valido ac libero posita quam in morbido ac vincto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 22:4)
Ergo si omnis res, cum bonum suum perfecit, laudabilis est et ad finem naturae suae pervenit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 10:4)
si hanc perfecit, laudabilis est et finem naturae suae tetigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 10:6)
in illis non seruasse quod acceperant maximum dedecus, in his quod nemo dederat fecisse laudabile est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 2:7)
Erat enim homo summae probitatis qui nec facere iniuriam nec pati sciret.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 7:22)
Nulla vi verborum, nulla ingenii facultate exprimi potest, quantum opus sit, quam laudabile quamque numquam memoria hominum exiturum, posse hoc dicere :
(세네카, 행복론, Liber III 172:1)
Et iustitia, probitas, prudentia, fortitudo, frugalitas unius animi bona sunt ;
(세네카, 행복론, Liber IV 35:4)
Quid tam laudabile, quid tam aequaliter in omnium animos receptum quam referre bene meritis gratiam ?
(세네카, 행복론, Liber IV 76:3)
Quam in omni vita servasti morum probitatem et verecundiam, in hac quoque re praestabis ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 19:3)
Probitas fidesque coniugis, mores pudor placeant marito:
(세네카, 옥타비아 8:23)
merita te divi patris aetasque frangat coniugis, probitas pudor.
(세네카, 옥타비아 9:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION