라틴어 문장 검색

ibi autem ligna quidem, sed imputribilia comprehendit, declarans merita sanctorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:6)
Itaque Noe justi merito etiam domus ejus in diluvio servatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 2:6)
ideo etiam in eo laudem justi intelligimus non praeteriri, qui talem instituit domum suam, ut virtutis fulgeret consortio;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 2:9)
meritoque invenit salutem cognatio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 2:10)
Mundum propter bonitatem suam condidit, diluvium fecit nostrorum merito delictorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:6)
ut cognoscamus quod de eodem vitae tempore debeat ex correctione laus comparari, quo potest punienda culpa committi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 4:7)
meritoque fructus mansuetudinis ferre coeperunt, quos ante gravium diluvia passionum subruebant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:14)
nec inter merita sanctorum commentis adhaerere facit coelestibus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:14)
Meritoque Dominus in hujusmodi specie civitatum amputavit magis humana vitia, quam puniendos homines judicavit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:7)
Cum enim alii deperissent, solus vitae egregiae merito, et praerogativa virtutis apud Deum dives, non est expertus malitiae corruptelam, per quem factum est ne totum corpus generis humani vel abolitum videretur in terris, vel a Dei abscissum gratia relinqueretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:10)
Apud plerosque enim innocentia pro ignavia, et culpa pro laude habetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:12)
Quicumque igitur studio fuerit virtutis accensus, et vaporem laudis assumpserit, omnes delicias ventris excludit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:2)
Haec enim pro summis bonis apud improbos aestimantur in divitiis aut honore posita, quae tamen nullum fructum ad laudem virtutis conferunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:14)
Et fortasse ideo quod pater plus afficitur injuriis filii sui, maxime quarum ipse reus et auctor exsistat, et vehementius contristatur sui peccati damnationem a filio persolutam, qui non tam suo, quam patris merito puniretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:8)
Hi peragranter et dissimulanter honoratorum circulis assistendo, pervadendoque divites domus egentium habitu, quicquid noscere poterant vel audire, latenter intromissi per posticas in regiam, nuntiabant, id observantes conspiratione concordi, ut fingerent quaedam, et cognita duplicarent in peius, laudes vero supprimerent Caesaris, quas invitis compluribus formido malorum impendentium exprimebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION