라틴어 문장 검색

neque has modo noverit mutationes, quas adferunt declinatio aut praepositio, ut secuit, cadit excidit, caedit excidit, calcat exculcat (et fit a lavando lotus et inde rursus et mille talia), sed quae rectis quoque casibus aetate transierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 131:1)
at lavamur et tondemur et convivimus ex consuetudine:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 264:4)
nam si est signum adulterae lavari cum viris, erit et convivere cum adolescentibus, deinde etiam familiariter alicuius amicitia uti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 91:2)
Panis deinde siccus et sine mensa prandium, post quod non sunt lavandae manus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 6:1)
At nunc quis est, qui sic lavari sustineat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 6:1)
at nunc blattaria vocant balnea, si qua non ita aptata sunt, ut totius diei solem fenestris amplissimis recipiant, nisi et lavantur simul et colorantur, nisi ex solio agros ac maria prospiciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 8:2)
Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur officio intrandi ea loca, quae populum receptabant, exigendique munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non hanc, quae nuper inventa est similis incendio, adeo quidem, ut convictum in aliquo scelere servum vivum lavari oporteat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 10:2)
Non saccata aqua lavabatur, sed saepe turbida et, cum plueret vehementius, paene lutulenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 11:4)
Nec multum eius intererat, an sic lavaretur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 11:5)
vere in exilio vixit, qui sic lavabatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 12:3)
" Immo, si scias, non cotidie lavabatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 12:4)
Nam, ut aiunt, qui priscos mores urbis tradiderunt, brachia et crura cotidie abluebant, quae scilicet sordes opere collegerant, ceterum toti nundinis lavabantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 12:5)
manus manum lavat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:22)
tu potes controuersiam intellegere qui non intellegis te laterem lauare ?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 11:3)
Ne illos quidem inter otiosos numeraverim,qui sella se et lectica huc et illuc ferunt et ad gestationum suarum, quasi deserere illas non liceat, horas occurrunt, quos quando lavari debeant, quando natare, quando cenare, alius admonet ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION