라틴어 문장 검색

ea prodigia maioribus hostiis procurata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 26:2)
sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 172:1)
et ut placatis dis omnia inciperent agerentque, ludos quos M. Claudio Marcello, T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator quasque hostias maiores voverat, si per quinquennium res publica eodem statu fuisset, ut eos ludos consules, priusquam ad bellum proficiscerentur, facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 356:1)
ludi in circo per quadriduum facti hostiaeque quibus votae erant dis caesae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 357:1)
id prodigium more patrio novemdiali sacro, cetera hostiis maioribus expiata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 513:3)
omnium primum eam rem idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul rettulit senatusque decrevit, uti consules maioribus hostiis rem divinam facerent quibus diis ipsis videretur cum precatione ea:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 41:1)
priorum prodigiorum causa senatus censuerat, ut consules maioribus hostiis, quibus diis videretur, sacrificarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 14:1)
haec prodigia maioribus hostiis sunt procurata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 327:1)
et hostiae ductae et ante currum multi nobiles captivi obsidesque, inter quos Demetrius, regis Philippi filius, fuit et Armenes, Nabidis tyranni filius, Lacedaemonius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 594:1)
ea omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 4:1)
supplicatio in triduum decreta est et ut quadraginta hostiis maioribus praetor, quibus diis ei videretur, sacrificaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 262:1)
et consul P. Cornelius, quibus diis quibusque hostiis edidissent decemviri, sacrificaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 423:3)
vicenis maioribus hostiis in singulas supplicationes sacrificare consul est iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 545:1)
supplicatio inde in triduum decreta est, et quadraginta maiores hostiae immolari iussae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 593:2)
postero, sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum divisum ducere ad hostem pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 251:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION