라틴어 문장 검색

et nunc tibi summa pavoris, Nuntius armorum tristis, rumorque sinister.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:25)
Quid perdis tempora luctus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:27)
Nos in templa tuam Romana accepimus Isin, Semicanesque deos, et sistra iubentia luctus, Et quem tu plangens hominem testaris Osirin:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:4)
Ast illae puppes luctus planctusque ferebant, Et mala vel duri lacrimas motura Catonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:22)
saevumque arcte complexa dolorem Perfruitur lacrimis, et amat pro coniuge luctum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:68)
Exemploque carens et nulli cognitus aevo Luctus erat, mortem populos deflere potentis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:38)
Furta, fugae, mortes servorum, incendia, luctus Adfligunt hominem, iam miser et futuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXIII2)
Flete nefas vestrum, sed toto flete Lucrino, Naides, et luctus sentiat ipsa Thetis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXVIII1)
nam et Graeci φρικτα` dicunt quae sunt timenda, ut Homerus [δῶρα με`ν οὐκ ἔτ' ὀνοστά]. Livius in Odyssia igitur demum Ulixi cor frixit prae pavore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 929)
et contra pro passivi verbi significatione activum ponitur, ut est hoc 'avertit' pro avertitur, et insinuat pavor pro insinuatur, et nox umida caelo praecipitat pro praecipitatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1049)
non digna ferentis indigno luctu affecti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1441)
sane quaeritur, quo modo dixerit 'cecidit' et 'fumat'. sed aut per licentiam poeticam tempus pro tempore posuit, ut meminisse horret luctuque refugit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 36)
Varro quoque dicit mulieres in exsequiis et luctu ideo solitas ora lacerare, ut sanguine ostenso inferis satisfaciant, quare etiam institutum est, ut apud sepulcra et victimae caedantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 673)
aut certe 'habitant' pro 'habitantur', ut insinuat pavor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1062)
inopinatum vero dolorem etiam Aeneas conqueritur, ut nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, hos mihi praedixit luctus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 37911)

SEARCH

MENU NAVIGATION