라틴어 문장 검색

Dic enim mihi, si cum animaduertere debeat non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit conuiuali ueste, si cum classicum canere debeat, synphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 13:7)
ingentis spiritus res est, cum Orientem Occidentemque lustraveris animo, quo etiam remota et solitudinibus interclusa penetrantur, cum tot animalia, tantam copiam rerum, quas natura beatissime fundit, adspexeris, emittere hanc dei vocem :
(세네카, 행복론, Liber VII 19:1)
Hoc quoque quaerentibus remittamus, quis Romanis primus persuaserit navem conscendere.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 77:1)
Conscendit tribunal furens Piso ac iubet duci utrumque, et eum militem qui non occiderat et eum qui non perierat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 111:4)
Qui Pythio quinque filiorum patri unius vacationem petenti, quem vellet eligere permisit, deinde quem elegerat in partes duas distractum ab utroque viae latere posuit et hac victima lustravit exercitum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 103:2)
voltus petentis astra, non ignes erat, ut pressit Oeten ac suis oculis rogum lustravit omnem, fregit impositus trabes.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:24)
Tibi move gentis vinculo solvens comam secreta nudo nemora lustravi pede et evocavi nubibus siccis aquas egique ad imum maria, et Oceanus graves interius undas aestibus victis dedit;
(세네카, 메데아 12:10)
- huc fert pedes et illuc, ut tigris orba natis cursu furente lustrat Grangeticum nemus.
(세네카, 메데아 13:6)
excelsa nostrae tecta conscendam domus caede incohata, perge tu mecum comes.
(세네카, 메데아 14:49)
attollit caput cavisque lustrans orbibus caeli plagas noctem experitur.
(세네카, 오이디푸스 12:35)
celeri planta lustrate vagi, quae saxosae loca Parnetbo subiecta iacent, quae Thriasiis vallibus amnis rapida currens verberat unda;
(세네카, 파이드라 1:2)
primo in Tusculanum fugerat, inde transuersis itineribus in Formianum ut ab Caieta nauem conscensurus proficiscitur.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 17:3)
errore avio vagus arva lustras?
(세네카, Troades 582:1)
Non ego nunc Hadriae vereor mare noscere tecum, Tulle, neque Aegaeo ducere vela salo, cum quo Rhipaeos possim conscendere montes ulteriusque domos vadere Memnonias;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 61)
sed tempus lustrare aliis Helicona choreis, et campum Haemonio iam dare tempus equo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 101)

SEARCH

MENU NAVIGATION