라틴어 문장 검색

Jam vero juxta muros abducta machina, et quinque mangenis ab illa spatiosum recessum non invenientibus, lapis intortus et in impetu emissus, nimium vicinam transvolat machinam aut interdum volatu suo deficiens, juxta muros cadens, Sarracenos opprimebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 34:7)
Sed nec sic machina ducis Godefridi cedente, nec ejus custodibus ab assultu repressis, sed amplius et saevius invalescentibus, Sarracenorum artifices aliud aptant ingenium, quo machina ejusque possessores sine recuperatione consumerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 34:9)
Sarraceni tandem intelligentes quia viri imperterriti in machina starent, qui mangenarum arte non possent laedi, turrim quamdam, quae in vicino erat machinae, saccis stipula et feno vel palea impletis, item vimineis cratibus et densitate navalium funium adversus Christianorum mangenas undique tectam, munierunt, viros pugnatores in ea constituentes, qui assidue moles lapidum fundibulis aut parvis mangenellis in machinam jacerent, et ejus habitatores diversis armorum terroribus [0546C] arctarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 34:8)
De hinc jejunio cum processione sancta, litania orationeque finita, coelum jam tenebris operientibus, noctis in silentio deportata est machina per partes, et universa strues mangenarum, ad ipsum locum civitatis, ubi situm est oratorium S. Stephani protomartyris versus vallem Josaphat, in die Sabbati, collocatis tabernaculis in circuitu machinae ab hac statione sublatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 18:1)
A Die autem Sabbati [0543C] hujus machinae operi et compagi insudantes, usque ad quintam feriam protractum opus in vespere consummaverunt et ducem Godefridum, ejusque fratrem Eustachium, similiter fratres duos, Ludolfum et Engelbertum, ortos civitate Tornaco, ad tuendam machinam, et urbem bello concitandam ordinaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 22:3)
In arce vero machinae ejusque coenaculis his constitutis, arietem, post deletas Barbicanas et aequatum vallum, quia tam difficile onus taedium erat amovere, ultro Christiani suo igne combusserunt, [0543D] ne tanti roboris magnitudo conductili machinae esset impedimento.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 22:6)
Haec autem machina dum sic trans vallum [0571C] traheretur, ut muros civitatis plurimum sublimitate superaret, virique ex ea areu, jaculis ac lanceis moenia oppugnarent, cives etiam in moenibus consistentes graviter vexarent, simili jaculatione palorum ignitorum, ut priorem machinam, Sarraceni eam infixerunt, quousque flamma suscitata invalescens crates, postes, trabes invasit ac combussit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION