라틴어 문장 검색

constituebatur autem in ea arietaria machina, quae graece dicitur κριοδόκισ, in qua conlocabatur torus perfectus in torno, in quo insuper constitutus aries rudentium ductionibus et reductionibus efficiebat magnos operis effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장19)
ipsam machinam uti testudinem in medio habentem conlocatum in orthostatis canalem, quemadmodum in catapultis aut ballistis fieri solet, longitudine cubitorum L, altitudine cubiti, in quo constituebatur transversa sucula.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장22)
supra autem tignum, quod inibi erat, arcus tegebantur ad canalem crebriter, uti sustinerent corium crudum, quo ea machina erat involuta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장25)
De corace nihil putavi scribendum, quod animadverterest eam machinam nullam habere virtutem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장26)
Quae sunt ab Diade de machinis scripta, quibus sint comparationibus, exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장28)
percrudis coriis duplicibus consutis, fartis alga aut paleis in aceto maceratis, circa tegatur machina tota.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장14)
insuper vero argilla cum capillo subacta ad eam crassitudinem inducatur, ut ignis omnino non possit ei machinae nocere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장2)
possunt autem, si opus fuerit, eae machinae ex VIII rotis esse, si ad loci naturam ita opus fuerit temperare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장3)
atque ea machina sex modis movebatur:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장25)
erigebatur autem machina in altitudinem ad disiciendum murum circiter pedes C, item a latere dextra ac sinistra procurrendo praestringebat non minus pedes C. gubernabant eam homines C habentem pondus talentum quattuor milium, quod fit CCCC
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장27)
non enim ad nostra scripta hostes comparant res oppugnatorias, sed machinationes eorum ex tempore sollerti consiliorum celeritate sine machinis saepius evertuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장8)
eo tempore quidam architectus ab Arado nomine Callias Rhodum cum venisset, acroasin fecit exemplarque protulit muri et supra id machinam in carchesio versatili constituit, quae helepolim ad moenia accedentem corripuit et transtulit intra murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장11)
ipsa autem machina fuerat milia pondo CCCLX.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장16)
cum autem Callias rogaretur ab Rhodiis, contra eam helepolim machinam pararet, ut illam, uti pollicitus erat, transferret intra murum, negavit posse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장17)
posteaquam ingenuae virgines et ephebi cum sacerdotibus venerunt ad deprecandum, tunc est pollicitus his legibus, uti, si eam machinam cepisset, sua esset.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION