라틴어 문장 검색

madet ardua fletu iam galea atque ocreae clipeum excepere cadentem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권22)
dixit, fletuque soluto aspicit et niveae saxum maduisse Dianae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권279)
"hoc quodcumque madent campi, quod sanguine fumant i stagna, quod innumero Lethaea examine gaudet ripa, meae vires, mea laeta insignia, sed quid haec ego?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권36)
"vidisti - Stygiis certe manifestus in umbris - sanguine foedatum rictus atroque madentem ora ducem tabo:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권38)
volat aequore aperto pallidus instantemque deae circumspicit umbram.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권92)
prominet excelsis volgus miserabile tectis, cuncta madent lacrimis et ab omni plangitur arce.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권224)
virgo autem impositae sustentat pondera laevae, dextra sedet baculo, qualis si puppe relicta exosus manes pigri sulcator Averni exeat ad superos solemque et pallida turbet astra, nec ipse diu fortis patiensque superni aeris;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권316)
pallidus Eumenidum veluti commiserit ignes Orcus, uterque minax globus et conatur uterque longius;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권210)
ut modo conubiis taurus saltuque recepto cum posuit pugnas, alio si forte remugit bellatore nemus, quamquam ora et colla cruento imbre madent,novus arma parat campumque lacessens dissimulat gemitus et vulnera pulvere celat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권297)
Vel miser absenti maestas quam saepe querelas Conicit, et lacrimis omnia plena madent!
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 833)
Illic percussisque genis ustoque capillo Errat ad obscuros pallida turba lacus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1022)
non festa luce madere est rubor, errantes et male ferre pedes.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 120)
illius puro destillent tempora nardo, atque satur libo sit madeatque mero, adnuat et, Cornute, tibi, quodcumque rogabis.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 26)
omnia nam tristi tempora felle madent.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 47)
lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae et facta agresti lignea falce Pales, pendebatque uagi pastoris in arbore uotum, garrula siluestri fistula sacra deo, fistula cui semper decrescit harundinis ordo:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 515)

SEARCH

MENU NAVIGATION