라틴어 문장 검색

Videntur enim non mediocres pecuniae posse revocari a curatoribus operum, si mensurae fideliter agantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 B 2:2)
sed neque pervenio scriptis mediocribus istuc, famaque cum domino fugit ab urbe suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 544)
Forte lacum mediocris aquae prospexit in imis vallibus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:6)
consultus iuris et actor causarum mediocris abest virtute diserti Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus, sed tamen in pretio est:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:13)
mediocribus esse poetis non homines, non Di, non concessere columnae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:14)
ex hoc ego sanus ab illis perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis ignoscas vitiis teneor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 3:8)
hoc est mediocribus illis ex vitiis unum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 3:18)
atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis mendosa est natura, alioqui recta, velut si egregio inspersos reprendas corpore naevos, si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, ut me collaudem, si et vivo carus amicis, causa fuit pater his;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:1)
at mihi cura non mediocris inest, fontis ut adire remotos atque haurire queam vitae praecepta beatae.'
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:24)
eloquentia quoque non mediocri est opus, ut de unaquaque earum, quas demonstravimus, rerum dicat proprie et copiose.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 123:1)
quibus accedit non mediocris utilitas, cum sententiis eorum velut quibusdam testimoniis quae proposuere confirment.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 314:1)
sin ex pari coeant, in mediocribus quidem utrisque maius adhuc credam naturae esse momentum, consummatos autem plus doctrinae debere quam naturae putabo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 320:2)
Quare in primis existimetur venisse ad agendum ductus officio vel cognationis vel amicitiae maximeque, si fieri poterit, reipublicae aut alicuius certe non mediocris exempli.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 16:4)
ideoque accusationibus etiam mediocres in dicendo suffecerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 291:5)
ideoque miror inter duos diversarum sectarum velut duces non mediocri contentione quaesitum, singulisne quaestionibus subiiciendi essent loci, ut Theodoro placet, an prius docendus iudex quam movendus, ut praecipit Apollodorus, tanquam perierit haec ratio media, et nihil cum ipsius causae utilitate sit deliberandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 347:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION