라틴어 문장 검색

MEMINI me quondam et Celsinum Iulium Numidam ad Frontonem Cornelium, pedes tunc graviter aegrum, ire et visere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 2:1)
In ea dissertione, quantulum memini, huiuscemodi sensus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 4:1)
Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim 'nanos' dicere parva statura homines maluerimque eos 'pumiliones' appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, 'nanos' autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 2:2)
Nam de inmanitate illa secandi partiendique humani corporis, si unus ob pecuniam debitam iudicatus addictusque sit pluribus, non libet meminisse et piget dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 20:1)
Haec memini mihi Apollinarem dicere, eaque tunc ipsa, ita ut dicta fuerant, notavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VI 16:1)
Cum quaereremus quae alia item senescente luna tabescerent, Nonne Lucilium, inquit, nostrum meministis dicere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 5:1)
8. Primum omnium templum D. Pauli adiit, ubi, minime volens populum citius quam oportebat oblivisci ipsum praelio regnum adeptum, vexillum suum in templo obtulit et reposuit, precibus pro more solennibus interfuit, hymnumque Te Deum iterum cantari fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 12:1)
Familiaritatis ipsorum et convictus Parisiis saepe cum delectatione quadam et voluptate meminit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:6)
Rex minime oblitus est veteris sui amoris et familiaritatis cum rege vestro.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 23:2)
Iacobum Tertium Scotiae regem sibi fidissimum periisse meminerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:7)
Atque ut regis incredibilis diligentia in eiusmodi rebus manifestius appareat, memini me multis abhinc annis vidisse librum rationum Empsoni, cuius singulas fere paginas rex propria manu subsignavit, et in aliquibus licis postillae erant etiam ex manu regis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 21:10)
neque etiam argentum vivum (ut memini);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:4)
sed argentum ipsum parum excitat caloris, atque etiam cuprum (ut memini), sed magis manifesto stannum, atque omnium maxime ferrum et chalybs, quae non solum fortem excitant calorem in dissolutione, sed etiam violentam ebullitionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:5)
28. Fiat experimentum per specula comburentia, in quibus (ut memini) hoc fit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 168:1)
Licet meminerim me audisse ex relatione cujusdam fide digni, quod ipse in curandis oculorum suorum cataractis (erat autem cura talis, ut immitteretur festuca quaedam parva argentea intra primam oculi tunicam, quae pelliculam illam cataractae removeret et truderet in angulum oculi) clarissime vidisset festucam illam supra ipsam pupillam moventem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION