라틴어 문장 검색

Aut si videtur alicui magnum animum ira producere, videatur et luxuria - ebore sustineri vult, purpura vestiri, auro tegi, terras trans- ferre, maria concludere, flumina praecipitare, nemora suspendere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 133:2)
Si totam mihi ex omnibus metallis, quae cum maxime deprimimus, pecuniam proferas, si in medium proicias quidquid thensauri tegunt, avaritia iterum sub terras referente, quae male egesserat, omnem istam congeriem non putem dignam quae frontem viri boni contrahat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 195:1)
placet honores fascisque non scilicet purpura aut virgis abductum capessere, sed ut amicis propinquisque et omnibus civibus, omnibus deinde mortalibus paratior utiliorque sim.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 11:2)
nihilo me feliciorem credam, quod mihi molle erit amiculum, quod purpura convivis meis substernetur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 130:1)
aurea rumpunt tecta quietem vigilesque trahit purpura noctes, o si pateant pectora ditum!
(세네카, Hercules Oetaeus 10:25)
Removete, famulae, purpura atque auro inlitas vestes, procul sit muricis Tyrii rubor, quae fila ramis ultimi Seres legunt:
(세네카, 파이드라 5:17)
resupinus ipse purpurae atque auro incubat,
(세네카, Thyestes 929:1)
Tunc induit eum habitu femineo et post tenuissima veste supra pallium Tyrio distinta murice et circha pectus a sumitate colli purpura deaurata de bombice veste candidissima.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 18. Septimi sapientis prima historia: Juvenis femina 1:11)
Inda cavis aurum mittit formica metallis, et venit e Rubro concha Erycina salo, et Tyros ostrinos praebet Cadmea colores, cinnamon et multi pistor odoris Arabs.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 134)
nam mihi quo Poenis ter purpura fulgeat ostris crystallusque meas ornet aquosa manus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 329)
Auspicio et numero fasces, Auguste, secundos erige et effulgens trabealis mole metalli annum pande novum consul vetus ac sine fastu scribere bis fastis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 1)
quamquam diademate crinem fastigatus eas umerosque ex more priorum includat Sarrana chlamys, te picta togarum purpura plus capiat, quia res est semper ab aevo rara frequens consul, tuque o cui laurea, Iane, annua debetur, religa torpore soluto quavis fronde comas, subita nec luce pavescas principis aut rerum credas elementa moveri, nil natura novat:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 2)
post socerum Augustum regnas, sed non tibi venit purpura per thalamos, et coniunx regia regno laus potius quam causa fuit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 93)
hic domus Aurorae rutilo crustante metallo bacarum praefert leves asprata lapillos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 182)
imperium iam consul habet, quem purpura non plus quam lorica operit, cuius diademata frontem non luxu sed lege tegunt, mentisque laborum post palmam palmata venit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 2)

SEARCH

MENU NAVIGATION