라틴어 문장 검색

ego vix minima metior intellectu, illa immensa ratione metitur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:113)
Metiri me geometres docet latifundia potius quam doceat, quomodo metiar, quantum homini satis sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 10:1)
Si autem a ternario numero ingressi cunctos naturalis numeri triplices disponamus et eis a denario numero denario sese supergredientes ordine comparemus, omnes triplices sesquitertii in ea terminorum continuatione provenient.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 17:1)
Nam si post viiij duos relinquam, id est xj et xiij ternarius numerus xv metietur per secundi numeri quantitatem, id est per quinarii, quoniam ternarius xv quinquies metitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 2:6)
Nam si post xv intermisero xvij et xviiij, incurrit xxj, quem ternarius numerus secundum septenarium metitur xxj enim numeri ternarius septima pars est, atque ideo hoc in infinitum faciens repperio primum numerum, si binos intermiserit, omnes sequentes posse metiri secundum quantitatem positorum ordine inparium numerorum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 2:8)
Si vero tertius numerus quem metiri possit, exquiritur, sex in medio relinquentur, et quem septimum ordo monstraverit, hic per primi numeri, id est ternarii, quantitatem metiendus est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 4:1)
Sed duobus praeteritis illum, qui post eos est positus, mox metitur, et, si post eundem ipsum, quem mensus est, alii duo transmissi sint, illum qui post duos est, rursus metitur, et eodem modo, si duos quis reliquerit, post eos qui est, a primo numero metiendus est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 1:5)
Metitur autem numerus numerum, quotiens vel semel vel bis vel tertio vel quotienslibet numerus ad numerum comparatus neque deminuta summa neque aucta ad comparati numeri terminum usque pervenerit, ut ij si ad vj compares, binarius numerus senarium tertio metietur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De prime et incompositio 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION