라틴어 문장 검색

inde Nicander praetor spem nactus solvendae incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 57:2)
quingenta Euboica ut darent talenta, ex quibus ducenta praesentia, trecenta per annos sex pensionibus aequis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 106:3)
paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit Attalus cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenaeo fratre iusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia Pergami quos fratri regnoque fidos credebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 137:1)
ad temptandum eius animum C. Helvium cum quattuor milibus peditum et quingentis equitibus consul praemittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 158:1)
quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 166:2)
quo cum consul ad tempus cum praesidio quingentorum equitum venisset nec ullo Gallorum ibi viso regressus in castra esset, oratores idem redeunt, excusantes religione obiecta venire reges non posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 308:1)
duo milia et quingenta talenta argenti accepta Apameam deportantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 446:1)
argenti probi talenta Attica duodecim milia dato intra duodecim annos pensionibus aequis - talentum ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus pendat - et tritici quingenta quadraginta milia modium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 462:1)
nam praeter belli casibus amissos quingentos principes iuventutis in Macedoniam abduxisse, et opera eorum in servilibus abuti ministeriis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 277:1)
victa postremo absentium gratia est et senatus consultum factum ut praetores quattuor milia peditum Romanorum scriberent, trecentos equites, et quinque milia peditum sociorum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispaniam portarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 465:1)
ornamenta et vestem muliebrem et vehicula, quae pluris quam quindecim milium aeris essent, deciens tanto pluris quam quanti essent in censum referre iuratores iussi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 526:1)
quingentos passus non plus a vallo aberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 369:3)
ad viginti tria milia hostium eo die occisa, capta quattuor milia septingenti cum equis plus quingentis et signa militaria octoginta octo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 379:4)
duae legiones civium Romanorum conscriptae, et decem milia peditum cum equitibus quingentis sociis nominis Latini imperata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 48:2)
tardius ex agris demigrantes oppressi ad mille et quingenti perierunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 197:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION